Написание контрольных, курсовых, дипломных работ, выполнение задач, тестов, бизнес-планов
  • Не нашли подходящий заказ?
    Заказать в 1 клик:  /contactus
  •  
Главная \ Методичні вказівки \ ТЕКСТИ ДЛЯ ПИСЬМОВОГО ПЕРЕКЛАДУ:

ТЕКСТИ ДЛЯ ПИСЬМОВОГО ПЕРЕКЛАДУ:

« Назад

ТЕКСТИ ДЛЯ ПИСЬМОВОГО ПЕРЕКЛАДУ: 21.07.2014 08:27

In foro

Advocātus in foro causam dicēbat.Reus culpam suam negābat.Servi pro nullis habebāntur.Censōres popŭli mores regēbant. Si quis a consŭle per quaestōrem parricidii condemnabātur, is ad popŭlum provocāre potĕrat. Ait praetor: «Si non habēbunt advocātum, ego dabo». Num negāre audes? Convincam, si negas. Iustum est scelerātos puniri. Sententia Pauli vera vidētur. Praetor ius reddĕre dicĭtur. Librĭpens dicit: «Hunc ego homĭnem iure Quiritium meum esse aio». Nemo vidētur dolo facĕre, qui suo iure utĭtur. Qui non prohibet, cum prohibēre potest, assentire vidētur. Ultĭmum supplicium esse mortem solam interpretāmur. Lege Duodĕcim tabulārum patrōnus vetabātur clienti fraudem facĕre. Apud omnes gentes animadvertĕre possŭmus domĭnis in servos vitae necisque potestātem esse, et quod per servum adquirĭtur, id domĭno adquīri.

De Romā antiquā

Roma condĭta est in Latio, in sinistrā ripā fluvii Tibĕris saecŭlo octāvo ante Christum natum. Initio parvum oppĭdum fuit; incŏlae in casis, per tumŭlos disiectis, habitābant; non altus murus praesidio erat. Victus asper fuit: rustĭca negotia erant praecipua, praeterea perpetua bella cum finitĭmis popŭlis Latii imminēbant.

Sed brevi popŭlus Romānus finitĭmos superāvit. Deinde, victoriis superbus, non solum cum popŭlis Italiae, sed etiam cum popŭlis aliārum terrārum bellābat. Tum res publĭca Romanōrum praecipue floruit: victoriae ubique exercĭtus Romanōrum ornābant, domi cives patriae bono serviēbant, -  et multa exempla constantiae et fidei historia popŭli Romāni nobis servāvit. Paulo ante Christum natum popŭli totīus fere terrae tum notae, imperio Romanōrum parēbant.

Sed potentia et res secundae popŭlo Romāno nocuērunt. Nam undĭque, etiam e longinquis terris, comportatae divitiae Romam complevērunt. Aurum et argentum luxuriam creavērunt et anĭmum popŭli mollivērunt. Iam victus asper non placēbat, et pulchra aedificia tum Romam ornavērunt; iam non agricultūra et bella, sed desidia et magnifĭci ludi Romānos delectābant. Iam apud popŭlum res privatae plus, quam publĭcae valēbant. Etiam bella servilia haud raro fuērunt.

Ita paulātim res publĭca perniciei appropinquābat. Victi popŭli alii post alios rebellābant et domĭnos suos terrēbant. Denĭque saecŭlo quinto post Christum natum Germāni cum aliis barbăris et servi Romāni Romam vastavērunt et imperium Romānum delevērunt.

Etiam nostris diēbus Roma magna et pulchra est, sed praecipue clara est memoria Romae antiquae. Et multae reliquiae antiquōrum aedificiōrum et templōrum praeterĭtae gloriae monumenta sunt.

 

Domus Romanōrum divĭtum

Romāni, postquam luxuriam adamavērunt, magnĭficas domos sibi aedificavērunt.

Domus eōrum non multas et parvas fenestras habēbant, sed magnam lacunam in medio tecto. Per eam pluvia complebat impluvium, in solo factum. Ante ianuam erat vestibŭlum, post ianuam ostium cum cella ostiarii.

Ex ostio introĭtus erat in magnum et latum atrium, ubi servi et amici mane salutābant domĭnum et familia interdiu habitābat.

Erat in atrio focus, locus sacer, ubi tota familia deis domestĭcis sacrificābat.

Ornatum erat atrium avōrum simulācris, e cera factis; columnae portābant tectum.

Circum atrium sita erant cubicŭla et triclinia, ubi cenābant, cellae denĭque servōrum.

Post domum saepe hortus fuit.

 

De civitāte Romāna

Romāni initio reges habuērunt, qui ad arbitrium suum civitatem regēbant.In rebus graviorĭbus reges convocābant consilium, quod ex viris clarissĭmis et sapientissĭmis constābat. Nomen ei consilio senātus fuit. Sed ob nimiam unīus regis superbiam Romāni eum ex urbe expulērunt. In eius locum popŭlus duos consŭles creāvit et eis totum id imperium, quod antea reges habuērant, mandāvit. Ex eo tempŏre popŭlus quotannis consŭles creābat. In manĭbus eorum summa potestas in pace et summum imperium in bello erat. Ei inter alios magistrātus insignĭbus imperii eminēbant; nam, cum in publĭсum procedēbant, duodĕcim lictōres cum fascĭbus eis praecedēbant.

Ut antea reges, sic tum consŭles senātum convocābant, cuius curae popŭlus res sacras, pecuniam publĭcam, belli pacisque consilia mandavĕrat.

Ipse autem popŭlus magistratus creābat, in gravissĭmis causis ius dicēbat, leges iubēbat; ad eas res comitiis in campum Martium conveniēbat.

Talem formam res publĭca Romanōrum per quinque fere saecŭla servāvit. Paulo ante Christum natum principātum obtinuit Augustus, qui fuit primus imperātor Romanōrum.

De agricultūra Romanōrum

Apud vetĕres Romānos primis rei publĭcae temporĭbus agricultūra in magno honōre fuit. Agrum saepe popŭlus ei donāvit, qui fortĭter cum pericŭlo vitae pro patria pugnavĕrat. Id fuit maxĭmum virtūtis praemium. Cives ipsi arābant; etiam clarissĭmi duces ab armis ad arātrum accedēbant, interdum senātus duces ab aratro ad bellum vocāvit. Tum plures cives ruri, quam in urbe habitābant, parvo agro contenti et libenter molestias vitae rustĭcae tolerantes.

Sed postquam divitiae et luxuria mores mutavērunt, cives Romāni agricultūram neglexērunt. Tum omnia opĕra rustĭca in servos imposuērunt. Nonnulli ingentia praedia habēbant, in quibus magnus numĕrus servōrum agros colēbat. Tamen frumentum, quod in Italia proveniēbat, multitudĭni homĭnum iam satis non erat. Ităque incŏlae aliārum terrārum, praecipue Siciliae et Afrĭcae, id supportābant.

 

De dilectu consŭlum

Prima luce viae complentur a popŭlo, qui, signo excitātus, in Campum Martium ruit. Ibi consul cum insignĭbus imperii, a sacerdotĭbus cinctus, in tribunāli popŭlum exspectābat. Brevi tempŏre omnes convenērunt et totum locum circum tribūnal complevērunt. Tum sacrificium et supplicatio deōrum instituĭtur. Denĭque consul hanc oratiōnem ad popŭlum habet: «Pauci iam menses huius anni restant: iam tempus est alios consŭles creāre. Ităque hodie vos, Quirītes, more maiōrum a me in hunc campum convocamĭni. Non solum meo, sed etiam collēgae nomĭne commendo vobis Tiberium Aemilium Mamercīnum et Quintum Publilium Philōnem, viros optĭmos; his secūre salūtem rei publĭcae committētis. Fidem habēte nobis consulĭbus: non amicitia movēmur, sed rei publĭcae commŏdo ducĭmur. Raro tam strenui et tam fortes viri reperiuntur. Hos viros, si et vobis ita vidētur, consŭles creāte».

Attente haec verba consŭlis ab omnĭbus audiuntur. Deinde popŭlus in centurias dividĭtur, quae in loca, iam antea designata, discēdunt. Tum res in consultatiōnem venit; denĭque suffragia numerantur. Plurĭmis centuriis candidāti, quos consul commendavĕrat, consŭles renuntiantur.

Censōres Romāni

Quinto anno Romae bini censōres creabantur. Deligebantur ex numĕro eōrum, qui consulātu optĭme functi erant. Magna erat censōrum potestas, neque quisquam apud Romānos in maiōre honōre erat, quam illi. Censores non modo censum civium habēbat, sed etiam mores probābat. Si quis agrĭcola agrum suum non diligenter colēbat, id non sine alĭqua poena erat. Item, quicumque eques equum suum non satis curavĕrat, a censorĭbus notabātur. Si quod facĭnus commissum erat, censores poenam constituēbat. Cives, qui alĭquid gravius cmmisĕrant, tribu movebantur. Quisquis senatōrum facinŏris convictus erat, senatu movebātur.

De maqistratĭbus Romanōrum

Senātus et magistrātus rem publĭcam Romānam administrābant. Constat summos magistrātus fuisse consŭles, praetōres, aedīles, quaestōres. Quaestōres consulĭbus in bello adĕrant, aut in urbe aerarium administrābant. Aedilĭbus cura viārum et aedificiōrum publicōrum mandāta erat.Diēbus festis in circō popŭlo ludos parābant, nam Romāni ludis valde delectabantur.Nota sunt verba: «Panem et circenses!»

Praetōres iudicābant: praetor urbānus de controversiis civium, praetor peregrīnus de controversiis civium et peregrinōrum. Inter omnes magistrātus consŭlum potestas summa fuit. In bello consŭles duces exercitium erant, in pace civitātem administrābant. Saepe apud popŭlum aut in senātu oratiōnes de legĭbus habēbant. Lictōres ante consŭles portābant fasces – secūrim, virgis circumdătam; primum enim consulĭbus potestas vitae necisque in cives erat. Ităque fasces signum potestātis erant.

 

 

De actionĭbus

Nihil aliud est actio quam ius, quod sibi debētur, iudicio persequendi. Actiōnum genĕra sunt duo: in rem, quae dicĭtur vindicatio, et in persōnam, quae conditio appellātur.

In persōnam actio est, qua agĭmus cum alĭquo, qui nobis vel ex contractu, vel ex delicto obligātus est, id est quotiens intendĭmus eum dare, facĕre, praestāre, oportēre.

Inremactioestcumautcorporālemremintendĭmusnostramesseautiusalĭquodnobiscompetĕre, velutuntendi-fruendi, agendi, aquamducendi. In rem actio adversus eum est, qui rem possĭdet. In persōnam actio adversus eum locum habet, qui obligātus est nobis /Celsus, Gaius, Ulpiānus/.

 

 


Комментарии


Комментариев пока нет

Пожалуйста, авторизуйтесь, чтобы оставить комментарий.

Авторизация
Введите Ваш логин или e-mail:

Пароль :
запомнить